Krummhörn
Krummhörn est commune circuli Aurich in Frisia Orientali atque in Saxonia Inferiore situm. Ad Krummhörn commune vici Campen (in anno 2008 507 incolae), Canum (293), Eilsum (612), Freepsum (406), Greetsiel (1553), Grimersum (604), Groothusen (483), Hamswehrum (493), Jennelt (384), Loquard (621), Manslagt (413), Pewsum (3289), Pilsum (594), Rysum (730), Upleward (405), Uttum (505), Visquard (720), Woltzeten (200) atque Woquard (191) pertinent.
Locus: 53°26′0″N 7°5′0″E
Numerus incolarum: 11 723
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Historia
recensereVici eius communis partes Frisiae Orientalis ducatus fuerunt, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam, deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Krummhörn regio Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Krummhörn vici partes novi Circuli Aurich erant. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Anno 1972 vici supra dicti in communem Krummhörn coniuncti sunt. Nomen Krummhörn, quod in lingua Latina "cornu curvatum" significat, ad formam agri communis pertinet.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Krummhörn spectant. |