Kristi Noem (Watertown in oppido nomine Kristi Lynn Arnold die 30 Novembris 1971 nata) est politica Americana quae ex anno 2019 est tricensima tertia gubernator Dacotae Meridianae

Wikidata Kristi Noem
Res apud Vicidata repertae:
Kristi Noem: imago
Kristi Noem: imago
Nativitas: 30 Novembris 1971; Watertown
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Kristi Lynn Arnold

Filia agricolarum, in comitatu Hamlin educata, ipsa post patris malo casu mortem fundum gerebat, eruditione sua dilata. Sodalis factionis Republicanae, legata fuit camerae repraesentantium Dacotae Meridianae a die 9 Ianuarii 2007, deinde camerae repraesentatium foederali a die 3 Ianuarii 2011 usque in eodem die anni 2019. Eisdem annis, studiis persecutis, baccalaureata est apud universitatem civicam Dacotae Meridianae. Die 5 Ianuarii 2019 officium gubernatricis Dacotae Meridianae rite suscepit, Dionysii Daugaard successor.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
 
Kristi Noem cum tribunis agricolarum officinariorumque Dacotae Meridianae anno 2017 colloquens
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Kristi Noem spectant.
  Lexica biographica:  • • Congressus Civitatum Foederatarum