Kröning
Kröning est vicus in Bavaria inferiore et circulo Landishutensi situs, 2.011 inhabitantium anno 2015.
Kröning notus est ob figulos suos, qui vasa omnium generum aliaque fictilia a se artificiose confecta (theodisce Kröninger Hafnerware) in mercatibus, qui in locis circumiacentibus habentur, venditant. Prope vicum creta figularis et praecipue lutum quoddam atro-caeruleum effoditur, quod lingua theodisca blauer Tegel dicitur quoque tegularii libenter utuntur et prius etiam figuli usi sunt. Patitur enim maximum fornicis calorem, per quem lateres eximiam duritiam nanciscuntur.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 48°32′0″N 12°22′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • "09274145" apud Statistik-Portal |