Koniec świata w Breslau
Koniec świata w Breslau quod Latine sit "Finis mundi in Breslau" est fabula rerum criminalium quam Marcus Krajewski scripsit et quae anno 2003 edita est.
Fabulae summa
recensereRes agitur Wratislaviae Germanice Breslau decennio III saeculi XX. Wratislaviae quae tunc nomine Breslau pars Borussiae et Germaniae erat quidam scelera attrocia committit. Commissarius agens de rebus criminalibus Eduardus Most rem investigat.
Ei usui est peritia linguae Latinae quam linguam in schola didicit. Ope et chartarum quas in archivio urbano et libri quem in bibliotheca repperit et cuius titulus est "Antiquitates Silesiacae" invenit omnes caedes quae multo ante acciderunt eodem anni die, quo commissae sunt, denuo repeti. In charta exempli gratia repperit: "Homicidium Gnosi D[omi]ni Raphaelis Thomae in balneario pedibus suspensi die prima post festivitatem S. Thomae Apostoli AD MDCLXXXV". Et revera simili modo crudeli eodem anni die duobus diebus ante Christi natalem homo necatur. Etiam homicida adhuc ignotus significat quanti momenti homicidiorum dies sint quia omnibus victimis schedulas calendarias affigit quae mortis diem indicant.
Denique commissarius sectam occultam nomine "Sepulchrum Mundi" detexit, qua in secta etiam eius uxor implicata esse videtur. Sectae dux quidam Baro von Orloff finem mundi docet appropinquare cuius rei omen sit caedes saeculis ante commissas nunc eodem modo repeti.
Fabula refert de moribus hominum et homunculorum qui paulo ante ascensum partium Hitlerianarum Wratislaviam incolebant.
Libri editiones
recensere- Koniec świata w Breslau ("Finis Mundi in Breslau"), Wydawnictwo W.A.B., Warszawa 2003.
- Der Kalenderblattmörder. (dt. von Paulina Schulz) dtv, München 2006, ISBN 3-423-24539-5 (Germanice)
- The End of the World in Breslau, 2003. English edition: MacLehose Press/Quercus, London 2009. (Anglice)
- La fine del mondo a Breslavia. Einaudi, 2008 (Italice)
- Кінець світу в Бреслау, 2003, укр. пер. 2007 (Russice)