Knott's Berry Farm est consaeptum oblectaminum iuxta oppidum Buena Park Californiae situm. Hoc loco circa annum 1920 fundum condiderunt Gualterus et Cordelia Knott ad rubos producendos et venditandos (unde nomen derivatur), cui mox adiuncta est popina quae praebebat cenas gallinaceae fritae. Gualterus Knott cultivarietatem ruborum nomine cultivarietatis Boysenberry introduxit. Hodie fundus est consaeptum oblectaminum venustum qui praebet ludum pro tota familia. Thema consaepti est cultura Americana ultimarum decadum saeculi undevicesimi.

Gualterus Knott cum Budd Hurlbut apud fundum suum anno 1969 pictus

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Knott's Berry Farm spectant.