Kasatra (princeps Siamensis)

Kasatra (nomine primordiali Supantawongse; natus 1779; mortuus 1809) fuit filius regis Siamensis Taksin e filia (nomine incognito) ducis Chakri genitus. Regno ab eodem Chakri anno 1782 usurpato, Supantawongse nomine novo Kasatra in familia principis retentus est. Anno autem 1809, rege mortuo, successor Rama II coniurationem quandam Kasatrae suspiciens, eum supplicio mortis damnavit.

BibliographiaRecensere

  • Chula Chakrabongse, Lords of Life: the paternal monarchy of Bangkok 1782-1932 (Londinii: Alvin Redman, 1960) pp. 82, 119.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!