Kandara

pagina discretiva Vicimediorum

Kandara vel Kandera flumen longitudinis 46 chilometrorum est qui ab glaciario Kanderfirn super Pontem Kanderae in montibus pagi bernensis oritur, per vallem districtus Frutigen-Niedersimmental decurrit et in Lacu Tunae aquas Arurae fluminis auget.

Nomen fluminis a Celtis datum creditur significans aqua alba.

Primum per vallem Gaster (germanice: Gasterntal) et postea per vicos Kandergrund, Frutigen, ubi aquae rivuli Engstligen eo influent, Reichenbach, Aeschi bei Spiez, Wimmis et Spiez currit. Apud Wimmis flumen Simme adfluit.

Usque ad ineuntem saeculum 18 Kandera non in lacum influebat, sed cursum ad Aruram habebat usque ad locum ubi etiam influit rivulus Zulg Aruram. Anno 1714 pagus bernensis cuniculum inter veterem cursum Kanderae et lacum fieri iussit apud castellum Strättligen.[1] Postea cuniculus propter aquarum erosionem destructus est creans vallem apud Spiez.

NotaeRecensere

  1. Georges Grosjean: Die Ableitung der Kander in den Thunersee vor 250 Jahren. Bern 1963.