Kaeso Duilius Longus
Kaeso Duilius Longus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus origine plebeio saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia
recensereFilius eius aut nepos Gaius Duilius K.f. Longus, tribunus militum consulari potestate anni 399 a.C.n. fuit.
Cursus honorum
recensereDuilius anno 450 a.C.n. inter secundum collegium decemvirorum legibus scribundis electus est. Cum collegis legem XII tabularum emendavit et decem adhuc scriptis duas tabulas adiecit[1]. Praeterea cum aliis collegis contra Aequos apud Algidum montem pugnavit et victus est[2]. Anno 449 cum ceteris decemviris magistratu se abdicavit[3].
Nota
recensere- ↑ confer Titus Livius, ab urbe condita III 34,11
- ↑ op. cit. III 35,11; 41 seqq.
- ↑ op. cit. III 54,6