Aperire sectionem principem

Jurassic Park: Operation Genesis

Jurassic Park: Operation Genesis est gestionis ludus computatralis vel televisificus e commenticio pellicularum Jurassic Park a Stephano Spielberg factarum mundo inspiratus. Apud Blue Tongue Entertainment programmatus et ab Universal Interactive editus, ludus anno 2003 publicatus est pro Windows, PlayStation 2 et Xbox.

Modus ludendiRecensere

Modus ludendi haud multum differt a simulationis ludis ut Theme Park (ludus computatralis) vel series RollerCoaster Tycoon. Lusori imprimis insula informanda, postea ibi statuendum invisentes accepturum aedificium est. Deinde augendum gerendumque est consaeptum oblectaminum. At proponuntur etiam varia definito tempore complenda munera. Diversis instrumentis fruendo, opus est:

  • ut vivarium melius fungatur nova invenire
  • dinosauriorum fossilia inquirere
  • invisentium securitatem augere
  • munditiae ministros gerere
  • vivarii oblectamenta augere
  • dinosauria proferre

Iohannis Hammond lusorem de praecipuis vivarii periculis monet (irratus dinosaurus, turbo ventorum, aeger dinosaurus...).

Si lusor omnia munera complebit, alter modus ludendi reserabitur, "situs B" nomine, in quo secundam seriei imitari potest pelliculam: The Lost World : Jurassic Park, a Stephano Spielberg anno 1997 factam. Huius modi scopum in delectatione constat adspectandorum libere viventium dinosaurorum (infinita pecunia, nullis saeptis, etc.).

Species praesentesRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere