Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Ius iurandum ducale est ius iurandum, quod imperante Hitler a militibus Germanicis datum est. Interdum etiam simpliciter sacramentum nuncupatum est.

Defuncto praeside Paulo de Hindenburg (natus mense Octobri 1847 Posnaniae; mortuus die 2 Augusti 1934 in Prussia orientali) munera cancellarii imperialis et praesidis in unum confusa Adolfo Hitler commandata sunt, quo ex tempore milites per "ducem et cancellarium imperii" iurare solebant.

Textus recensere

Wehrmacht recensere

Theodisce:

Ich schwöre bei Gott diesen heiligen Eid, daß ich dem Führer des Deutschen Reiches und Volkes, Adolf Hitler, dem Oberbefehlshaber der Wehrmacht unbedingten Gehorsam leisten und als tapferer Soldat bereit sein will, jederzeit für diesen Eid mein Leben einzusetzen.

Latine:

Per deum hoc sacrum ius iurandum do me duci imperii atque populi Germanici Adolfo Hitler, summo imperatori exercitus, semper pareturum esse fortemque militem paratum me semper fore huic promisso vitam profundere.