Iunius Cordus
Iunius Cordus aut Aelius Cordus est scriptor ficticius in Historia Augusta plus quam omnes alios citatus. Aelium Cordum invenimus in vitas "Clodii Albini" 5.10 et "Maximini" 12.7), Iunium Cordum in vita "Macrini" 1.3 et frequenter, Cordum passim: vide exempli gratia vitas "Gordiani" 12.1, 22.2, 26.2, "Maximini" 29.10, 31.4.
Ut asseverat auctor Historiae Augustae, Iunio Cordo "studium fuit eorum imperatorum vitas edere, quos obscuriores videbat; qui non multum profecit. nam et pauca repperit et indigna memoratu adserens se minima quaeque persequuturum, quasi vel de Traiano aut Pio aut Marco sciendum sit, quotiens processerit, quando cibos variaverit et quando vestem mutaverit et quos quando promoverit. quae ille omnia exsequendo libros mythistoriis replevit talia scribendo, cum omnino rerum vilium aut nulla scribenda sint aut nimis pauca, si tamen ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi sunt" ("Macrinus" 1.3-1.5). Aliter contemnit "quae Iunius Cordus ridicule ac stulte composuit de voluptatibus domesticis ceterisque infimis rebus" ("Gordianus" 21.3).
Bibliographia
recensere- Ronaldus Syme, "Bogus authors" in Historia Augusta papers (Oxoniae 1983) pp. 98-108.