Sancta Ita Virgo[1], circa annum 480 in comitatu Vaterfordiensi nata et die 15 Ianuarii anno 570 in Cluan Credhail mortua, fuit monialis Hibernica.

Sancta Ita in ecclesia cathedrali sancti Brendani in Loughrea

Nata nomine Deirdre in familia nobili patre Cennfoelad matre Necta nuptum ire abnegavit et in Cluan Credhail abiit, ubi feminarum coenobium instituit. Multos curavit et multa miracula fecit; pueros educabat, quorum notissimus sanctus Brendanus fuit, ab Erco Slanensi Itae commissus. Interrogavit eam Brendanus de tribus operibus, quae magis Deo placent, et de tribus quae satis displicent; Ita respondit sic:

Vera credulitas corde puro in Deum, simplex vita cum religione, largitas cum caritate, hæc tria satis Deo placent. Os autem detestans homines, affectusque malorum in corde; tenax confidentia in diuitiis, hæc tria satis Deo displicent[2]

Sanctam Trinitatem praecipue coluit; angelus dicitur Itae monasterii condendi locus indicavit angelique post ieiunia longiora cibum ei caelestem afferebant.

  1. Vel Ida, Ide, Ytha, Meda, Mida. Hibernice Íte.
  2. De vita s. Itae.

Nexus externi

recensere
  • Vita sanctae Itae in Ökumenisches Heiligenlexikon
  • De sancta Ita in Encyclopaedia Orthodoxa (Russice)
  • J. E. Stadler et alii (ed.): "Ida, S. (1)" - apud: Vollständiges Heiligen-Lexikon, tomus 3. Augustae Vindelicum 1869, p. 1-2