Aperire sectionem principem

Isagoge (Graece εἰσαγωγή "introductio") est brevis Categoriarum Aristotelicarum introductio a Porphyrio philosopho saeculo tertio confecto, quae magnam philosophiae mediaevali vim habuit.

ArgumentaRecensere

In Isagoge Porphyrius quinque terminos philosophicos fundamentales et inter se coniunctos explanat, sic dicta praedicabilia:

  1. Genus (Graece: γένος)
  2. Species (Graece: εἶδος)
  3. Differentia (Graece: διαφορά)
  4. Proprium (Graece: ἴδιον)
  5. Accidens (Graece: συμβεβεκός).

Ipso in initio Porphyrius, quod ad differentiam inter genera et species in Topicis Aristotelicis attinet, illas tres quaestiones ponit, ad quas respondendas Maedio Aevo sic dicta Quaestio de Universalibus orta est:

  1. Utrum sint universalia a ratione soluta?
  2. Si sunt soluta, utrum universalia realia sint ponenda?
  3. Utrum sint a sensibus soluta an cum iis coniuncta?

Porphyrius quaestionibus non respondet. Disputatio a Boëthio incipit, qui Isagogen bis Latine vertit et copiose interpretatus est. Ex tunc liber etiam sub nomine Quinque voces notus est. In occidente mediaevali Isagoge a Boëthio Latine versa erat introductio maximi momenti logicae veteris sive logicae Aristotelicae. Similem vim in terris linguae Arabicae versio Arabica ab Abu 'Uthman ad-Dimashqi circa annum 900 confecta effecit. Aliae versiones Latinae, Syriacae et Armenicae notae sunt; liber plus quam vicies interpretatus usque ad saeculum duodecimum introductio adhibitus est.

BibliographiaRecensere

  • Adolf Busse: Die neuplatonischen Ausleger der Isagoge des Porphyrius, Berolini 1892
  • Christos Evangeliou: The Aristotelianism of Averroes and the Problem of Porphyry's Isagoge, in: Philosophia Nr. 15–16, 1985–86, p. 318–331.

Nexus externiRecensere