Iosephus Newton
Iosephus Newton de Almeida Baptista (1904-2001) fuit primus Brasiliopolitanus archiepiscopus.
Res apud Vicidata repertae:
Vita
recensereIn urbe Nictheroiensi natus est die 16 Octobris 1904. Episcopus factus, anno 1960 in Archidioecesim Brasiliopolitanam translatus est; ibi mansit usque dum se rectione abdicaret, quod factum est anno 1984.
Interim, inter annos 1963 et 1990 Archiepiscopi Castrensis munere functus est. Mortuus est Brasiliopoli, die 11 Novembris, anno 2001. Eius corpus in crypta ecclesiae cathedralis Brasiliopolitanae sepultum est.
Nexus externi
recensere- "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)