Iosephus Neckermann
Iosephus Carolus Petrus (Theod. Josef Carl Peter) Neckermann (natus 5 Iunii 1912 Herbipolis, mortuus 13 Ianuarii 1992 in oppido Dreieich) magister officinarum et athleta, i.e. eques condocefaciens Germanicus fuit.
Munus
recenserePater eius mercator carbonis erat. Ipse post scholam anno 1929 finitam ad usque 1931 tirocinium argentarii fecit et deinde in negotio patris operam dedit. Anno 1935 hereditatem patris accepit et negotia vecturae Iudaicam emit, quod tum parva pecunia fieri potuit, cum Iudaici a Nazistis cogerentur, ut negotia venderent. Neckermann anno 1937 ipse sodalis factionis NSDAP factus est.
Quam ob rem anno 1945/46 brevi tempore fortunam perdidit atque etiam ab alligatis ad carcerem damnatus est. Sed mox liberatus est et Francofurti anno 1948 negotium vecturae vestium condidit. Postea etiam itinera instituta vendebat. Anno 1977 autem negotium eius multum pecuniae perdidit et Neckermann societatem suam vendidit.
Athleta
recensereNeckermann iam iuvenis etiam eques condocefaciens fuit et annis 1956 - 1981 certaminibus internationalibus interfuit. Annis 1964 et 1968 cum manu Germanica equitatoria ludis Olympiacis vicit.