Iosephus, vulgo Youssef Chahed (Tunete natus die 18 Septembris 1975) est agronomus et politicus Tunesiae. Nepos est politicae feministae Radhia Haddad.

Wikidata Iosephus Chahed
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Chahed: imago
Iosephus Chahed: imago
Nativitas: 18 Septembris 1975; Tunes
Patria: Tunesia, Francia

Alumnus est institutorum agronomicorum nationalium Tunetensis et Parisiensis. Professor factus est anno 2003 instituti agronomici Bellovacensis, quod munus usque in 2009 retinuit. Deinde in patriam reditus inter conditores fuit factionis rei publicae mense Aprili 2012. Postea autem ad factionem convocationem Tunesiae se iunxit. A die 6 Februarii 2015 secretarius civicus a piscatu meruit sub ministro ab agricultura Saâd Seddik, sed a die 12 Ianuarii 2016 minister rerum ruralium, primo ministro eis temporibus Habib Essid. Cui ipse die 27 Augusti 2016 succedit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Chahed spectant.