Iosephus Antonius Rojas Carrera
Iosephus Antonius Rojas Carrera, sive Iarcius, est magister linguae Latinae in Schola Medii Ordinis. est etiam scriptor Latinus natione Hispano-Baeticus.
Eius scripta
recensere- 2012 : "De comico deque philosopho", in Melissa, n° 169, Bruxellis, 2012, pp. 6-7.
- 2013 : "Pauca de Ludovico Vive, iuvene Ciceronis lectore, aetate illa qua in philosophis omnibus Aristoteles regnabat", in : Melissa, n° 175, Bruxellis, 2013, pp. 4-6.
- 2015 : "Palaestram Latinam denuo patefactam", Nuntius, in Melissa, n. 189 (14.12.2015), p. 15
- 2016 : "De illo quod appellatur 'ego'", in Melissa, n. 192 (13.06.2016), pp. 3–5
- 2017 : "De quodam Wellneriani carminis «Y» inscripti loco", in Melissa, n. 197 (17.04.2017), pp. 5–8
- 2020 : "Ad beatam Ørbergii memoriam", in Melissa, n. 218 (12.10.2020), p. 11.
- 2021 : "«Vae peditibus!» sive de haud illepido carmine Petri H. Damsté (1860-1943)", in Melissa, n. 223 (16.08.21), pp. 7-8
- Hos praeterea duos commentarios vulgo blog appellatos in Rete Universali scribendos curat:
- de verbis ac proverbiis Latinis per ipsam linguam Latinam summatim exponendis;
- quod in solum (quibus in pagellis auctor sententiam suam Latine aperit de scriptis quibuslibet -imprimis vero ad philosophiam spectantibus- quae eo ipso sermone Latino legerit).
- Aliquot iam annos, Iarcius incumbit in Florilegium litterarum Latinarum omnis aevi ad usum studiosorum discipulorumque. Quo quidem opusculo conspectus litterarum latinarum ab antiquis veterum Romanorum temporibus usque ad nostra tempora praebetur, litterarum latinarum aetates distinguuntur in diversis tabulis, litteris variis coloribus scriptis ad unamquamque aetatem notandam, quarum selecti auctores, una cum operibus eorum in indicibus ordinantur, vinculis seu ligaminibus retialibus instructis ut legentes, pressis nominibus, actutum ad paginas retiales adeant quibus de auctorum vita certiores fiant vel rectā adire ad eorum opera queant. Singulae quoque litterarum latinarum aetates brevi praefatione summatim exponuntur, locis petitis ex commentationibus peritissimorum historiae litterariae pervestigatorum, quos inter Iosephus IJsewijn, Theodericus Sacré, Terentius Tunberg, Valahfridus Stroh, conspicui sunt. Commentariorum denique periodicorum indiculus ante florilegium praebetur. Quae tandem brevis anthologia locos uniuscuiusque auctoris exhibet ut litterarum studiosi gustum habeant facileque percipiant patrimonium litterarum latinarum et nationum confinia et temporis repagula mirum in modum superare dignumque esse qui observetur, colatur ac pro modulo augeatur.
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.