Iohannes de Virgilio
Iohannes de Virgilio (Giovanni del Virgilio), vivens saeculo XIII-XIV, magister linguae Latinae Italicus Bononiae fuit. Circa annum 1319 ad Dantem Alagherii, clarissimum Florentinum poetam et scriptorem, epistulam in Latinis versibus misit, in qua Dantem epos Latinum scribere urgebat, pro cunctibus Italicis operibus quae adhuc composuerat. Respondit Dantes ad eam epistulam carmine stylo Vergili bucolico. Alteram eclogam anno 1324 vel 1325 Albertino Mussato misit. Epitaphium Dantis composuit, in qua theologum eum nominavit. Petrus de Mulio(fr), Coluccii Salutati magister, Iohannis de Virgilio discipulus fuit.
Bibliographia
recensere- Carlo Paolazzi, Da Giovanni del Virgilio all'Amorosa Visione, in: Vestigia Studi in Onore di Giuseppe Billanovich, vol. 2, Romae 1994
- G. Billanovitch, Giovanni del Virgilio, Pietro da Moglio, Francesco da Fiano, Italia medioevale e umanistica, 7 (1964), p. 301-307.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • |
- Iohannes de Virgilio apud Vicifontem Italicum
- Iohannes de Virgilio apud Bibliothecam Augustanam
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |