Ioannes Baptista Sproll
Ioannes Baptista Sproll[1] (natus die 2 Octobris 1870 in Schweinhausen iuxta Biberach an der Riß; mortuus Sumelocennae die 4 Martii 1949) fuit Sumelocennae episcopus (Dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis ) . Inter Adolfi Hitler dictatura fuit pugnax regiminis adversarius. Anno 1938 Sproll, quod suffragio de Austria ad Germaniam adiungenda die 10 Aprilis non interfuerat, a Gulielmo Murr, duce Nazistarum Virtembergiae, diocese sua expulsus est et usque ad annum 1945 in Krumbad vivere debuit, dum Sumelocennam redire potuit.
Obitus: 4 Martii 1949; Sumelocenna
Patria: Germania
Insignia heraldica
Notae
recensere- ↑ "Dr. Joannes Baptista Sproll": vide imaginem nostram
Bibliographia
recenserePaul Kopf: Joannes Baptista Sproll, Leben und Wirken. Zum 50. Jahrestag der Vertreibung des Rottenburger Bischofs am 24. August 1938; Sigmaringen: Thorbecke, 1988; ISBN 3-7995-4115-2
Nexus externi
recensere- Opera Ioannis Baptista Sproll aut de eo apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Pagina episcopo Sproll dicata
- "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |