Ioannes (Theod. Jan) van Aken (natus 1 Maii 1961 oppido Reinbek apud Hamburgum) vir rerum politicarum peritus Theodiscus factionis Sinistrae est.

Wikidata Ioannes van Aken
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes van Aken: imago
Ioannes van Aken: imago
Nativitas: 1 Maii 1961; Reinbek
Patria: Germania
Nomen nativum: Jan Paul van Aken
Ioannes van Aken anno 2010

Iuventus et munus

recensere

Van Aken post testimonium maturitatis acceptum Hamburgi studium biologiae coepit. Eodem tempore in societate contra Reactoria nuclearia et post studium finium pro societate Greenpaece operam dedit. Annis 2003 - 2006 pro Consociatione Nationum arma biologica inspiciebat.

Cursus honorum

recensere

Anno 2006 in Hamburgum revertebat et ad factionem Sinistrae accessit. Anno 2009 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. In parlamento praesertim contra arma e Germania exportanda nititur, ut anno 2011, cum inter Motum Libycum anni 2011 nuntiatum est Sclopeta Germanica contra legem dictatori Muammar al-Gaddafi tradita esse[1]. Et anno 2013 iterum electus est [2]. Anno 2017 noniam candidatus Dietae Foederalis erat.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem van Aken spectant.