Ioannes de Herdt
Ioannes de Herdt, cognominatus Flandricus (vulgo: Jan de Herdt seu Jan de Hert; Antverpiae 1620 fere natus; 1686 fere mortuus) fuit pictor et adumbrationis peritissimus artifex Flandricus,
Biographia
recenserequi de 1646 usque ad 1648 Antverpiae laboravit, ibique de 18 Septembris anno 1645 usque ad 18 Septembris anno 1646 ad Sancti Lucae Sodalitatem ut magister receptus est[1][2]. Ad Sodalitatem hominum caelibium quoque receptus est (Sodaliteit van de bejaerde jongmans)[1][2]. Postea ad laborandum Loverum (1657), Bergomum (1658)[1], Brixiam (1660-1661) et Vindobonam (1662) petiit, ibique ad fratrem pervenit, qui in auro caelavit apud regiam imperatoris Ferdinandi III[1][2] et pictorem Guilielmum Forchondt II adiuvavit[1]. Nam cum Francisco van der Steen testis Ioannis de Jode nuptiarum fuit, sicut acta ecclesiastica testantur (8 Ianuarii anno 1662)[1].
De 1666 usque ad 1668 Brunae, de 1680 usque ad 1681 Třebíč atque, intra hunc annum, Znoymae quoque laboravit[1]. Anno 1684 Pragam petiit et sua praesentia ultima signata est anno 1686 Jaroměřice nad Rokytnou[1]. Post annum 1686 artificis nuntia nulla venerunt[1].
Opera Ioannis de Herdt res religiosas, nec non historicas, morales sed etiam effigies personarum complectuntur[1]. Anno 1920 Breni in pictura grandi Ecclesiae Sancti Mauritii artificis subnotatio inventa est, quae Sanctum Mauritium Mariae Virgini atque Iesu ad genua provolutum effigiabat[2]. Eius opera alia sunt: caput Sanctae Elisabethae in Ecclesia Sancti Francisci Assisiensis Brixiae, hodie amissum, et pictura quae Mariam Virginem inter nubila cum Sancto Antonio Patavino et Valentino effigiat, J. De Herdt F. obsignatur atque in Ecclesia Sancti Ioannis Decentiani conservatur[2]. Ipsa pictura, ex Maria Adelhaidis Baroncelli sententia, in coloribus austeris delineandi Petri Pauli Rubens operibus similis est atque artificis originem Flandricam aperit ob singula accurata effingendum et rationem delineandi effigies personarum[2]. Attamen Ioannes de Herdt in ipso opere artem pingendi italicam imitatur[2].
Praeterea, ex Maria Adelhaidis Baroncelli sententia, artificis pictura alia est Moyses facit ut aqua scaturiat ex rupe, quae in Ecclesia Sancti Georgii Loveri conservatur et conspicua ob amplitudinem et turbae motum est[2].
Angelus Everardi ab ipse artem pingendi didicit[1][2], idcirco Iuvenis Flandricus (Fiammenghino) cognominatus est[2].
Notae
recensereBibliographia
recensere- "HERDT (o HERTZ) (de) Jan". ENCYCLOPAEDIA BRIXIENSIS. 2020
- "Jan de Herdt". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2020
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem de Herdt spectant. |