Ioannes de Hauvilla
Ioannes de Hauvilla (sive Johannes de Hauvilla, Johannes de Altavilla) fuit poeta Francicus, lingua Latina scribens, fortasse ad vicum Alta Villa iuxta Rothomagum natus saeculo XII p. C. n.. Auctor fuit carminis epici satyrici cui titulus Architrenius (i. e. princeps planctorum). Id poema Gualtero de Constantiis dicatum est archiepiscopo Rothomagensi anno 1184.
Res apud Vicidata repertae:
Discipulus eius fuit Gervasius de Saltu Lacteo (Anglice Gervase of Melkley), auctor Artis poeticae circa annum 1210 scriptae, in qua magistrum suum ut mortuum laudat. Nihil aliud cognovimus de vita Ioannis de Hauvilla; sed carmen eius maxima fama coronatur. Impressum est Parisiis anno 1517.
Bibliographia
recensere- Johannes de Hauvilla, Architrenius, Paul Gerhard Schmidt ed. (Munich 1974)