Ioannes de Arnim
Ioannes de Arnim (natus Hans von Arnim Gerswalde(en) in Brandenburgo die 14 Septembris 1859; mortuus Vindobonae die 25 Maii 1931) fuit Germanicus rerum classicarum philologus, qui operam universitariam Rostochii, Francofurti, Vindobonae navit.
Vita
recensereIoannes de Arnim iuridica inspiciens, anno 1887, mox post recitationem quandam Udalrici de Wilamowitz-Moellendorff se ad philologiam vertit. Post servitia scholastica septem annos Elberfeldiae et Bonnae peracta[1] Salinis Saxonicis habilitationem nactus est anno 1888. Post quattuor annos, Rostochii professor extraordinarius factus est; promotio in professorem ordinarium anno 1893 secuta est. Anno 1900, Vindobonenses eum vocaverunt, ut Arminio Bonitz et Theodoro Gomperz successurus esset. Cum anno 1914 Francofurti professor factus esset, Vindobonam rursus petivit (anno 1921).
Anno 1884, ei nupsit Elisabetha Riese, quae filios duos peperit, quorum Bernardus Theodoricus linguarum Slavicarum peritus fuit.[2]
Gravitudo
recensereIn indagationibus feliciter philologiam cum philosophia uniebat, quod linguistica indoles et interpretatorium ingenium maxime iuvabant. Tempore Vindobonensi primo philosophiam generalem et historiam culturalem(en) deposuit, ut Platoni omnino vacaret. Tempore autem secundo Vindobonae agendo Aristoteles eum rexit. Platonicorum dialogorum studium cum statistica de verborum sytaxeosque usu condivit, quod accuratius tempus conscriptionis definiret. Et implicite dialogorum ipsorum sententiam claravit. Denique argumenta dialogorum recentiorum ab ovo usque ad mala persecabat (e.g. in opere quod Phaedrus inscribitur); similem technicam in Aristotelicis adhibuit. De omnibus multas commentationes pepigit atque confecit.
Cordi fuit, ut homines minus academici de antiquitate certiores quoque fierent. Unde historiam philosophiae populo gratam scripsit, et tragoedias Euripidaeas in Theodiscum convertit. Annis inter 1903 et 1905 Stoicorum veterum fragmenta collegit.
Opera selecta
recensere- De prologorum Euripideorum arte et interpolatione, (dissertatio) Gryphiswaldae 1882
- Quellenstudien zu Philo von Alexandria, (habilitatio) 1888
- Dio von Prusa, 1893–98 (textus editio)
- Leben und Werke des Dion von Prusa, cum praefatione
- Sophistik, Rhetorik, Philosophie in ihrem Kampf um d. Jugendbildung, 1898
- Stoicorum veterum fragmenta, 1903–05 (reimpressio 1921–23), tomus 4, indicem fecit M. Adler, 1924
- Die europäische Philosophie des Altertums, apud: Kultur der Gegenwart, annus 15, 1909, p. 115–287, ²1913, reimpressio 1923
- Sprachlichte Forschungen zur Chronologie der Platonischen Dialoge, Vindobonae 1911
- Platons Jugenddialoge und die Entstehungszeit des Phaidros, 1914
- Xenophons Memorabilien und die Apologie des Sokrates, Hafniae 1923
- Die drei Aristotelischen Ethiken, Vindobonae 1924
- Eudem. Ethik und Metaphysik, Vindobonae 1928
- Zwölf Tragödien des Euripides, (conversio cum vita Euripea: Das Leben des Euripides), Vindobonae 1931
- Die Entstehung der Gotteslehre des Aristoteles, Vindobonae 1931
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • • Teuchos |
Notae
recensere- ↑ Bonnae consuetudines contraxit cum Arminio Usener.
- ↑ Linda Sadnik, "Arnim, Bernd Dietrich Hans von," apud Neue Deutsche Biographie 1 (1953), p. 369.