Ionathas Stewart
Ionathas seu vulgo Jon Stewart, natus Jonathan Stuart Leibowitz Novi Eboraci in urbe die 28 Novembris 1962,[1][2] homo iocosus, anno 1962 in Civitatibus Foederatis Americanis natus. Agit partes convivatoris in programmate televisionis quod inscribitur The Daily Show with Jon Stewart (Latine Spectaculum quotidianum cum Ionatha Stewart), a canale televisionis Comedy Central vocato divulgatum. Habitat cum uxore duobusque liberis.
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Jonathan Stuart Leibowitz
Vita
recenserePrima aetas
recensereIonathas Stewart natus est die 28 Novembris 1962 in Urbe Novo Eboraco, sed adolevit Novae Caesareae. Studuit psychologiae apud Collegium Gulielmi et Mariae in Virginia.
Artes ioculares
recensereExercebat artem iocularem in theatris et pelliculis et televisione, in qua innotuit ingenio suo in programmate The Larry Sanders Show vocato (Latine: Spectaculum Laurentii Sanders). Tum anno 1999, Gregorio Kilborn dimisso, prodiit convivator Spectaculi quotidiani canalis Comedy Central multisque propter merita sua praemiis cumulatus est, ex quibus et illustria praemia "Emmy" et "Peabody".
Res civiles
recensereDeridet Spectaculum quotidianum pariter praecones nuntiorum, rei publicae duces, rerum civilium peritos, omnesque qui in foro Americano agant. Ionathas Stewart dum apparebat in programmate canalis CNN Crossfire vocato, programmatis convivatores ardenti oratione accusavit, quod effecit ut hoc programma tandem finem cepit. Quamquam haud pauci sunt imprimisque iuvenes qui Spectaculum quotidianum spectent tamquam fons esset nuntiorum de rebus publicis, Stewart semper hominem iocosum tantum se professus est.
Libri
recensereScripsit America: Liber (Ad civem quomodo non agat in rebus publicis) (Anglice: America: The Book (A Citizen's Guide to Democracy Inaction)) cum Stephano Colbert aliisque anno 2004.
Nexus interni
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ionatham Stewart spectant. |