Wikidata-logo.svg Ioannes Rotkvić
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 23 Octobris 1901;
Obitus: 1983;
Patria: Croatia

Officium

Munus: esperantista, Interpres

Familia

Coniunx: Angela-Lela Rotkvić

Ioannes Rotkvić (recte: Ivo Rotkvić sive Rotković; natus die 23 Octobris 1901 Bellovarii, mortuus die 12 Decembris 1983 Zagrabiae) Croatus iuris consultus fuit et scriptor operum lingua Esperantica.

Agilis in EsperanticisRecensere

Rotkvić fuit collaborator principalis domni Dušan Maruzzi necnon secretarius Societatis Esperanticis Zagrabiensis (Zagreba Esperanto-Societo) multos per annos. Cum aliis disposuit omnes res in primo congressu Illyrico de Esperanticis (Sudslava Esperanto-Kongreso) anno 1923. Eodem anno fundata est Unio Esperantica Illyrica (Sudslava Esperanto-Ligo) cuius scriba primus et praeses vicarius longe fuit Ioannes Rotkvić. Laborabat etiam in editione et in bibliopolio "Sudslava Esperanto-Servo". Moderatus est periodica "Konkordo" et - auxilianter - "Balkana Konkordo". Multas orationes de rebus Esperanticis fecit et multos cursus duxit.

Tamquam scriptorRecensere

Rotkvić interpres fuit notissimus; mythistoriam Caesar auctoris Bohemici Mirko Jelušić (1934) in linguam Esperaticam convertit. In multis periodicis Iugoslavicis tractationes scripsit, in multis periodicis aliarum terrarum conversiones appareri fecit. Occupabant eum saepe linguisticae quaestiones disputatae quoque. Itaque una cum domno Maruzzi glossarium Croaticum-Esperanticum anno 1924 exaravit.

Opera selectaRecensere

Originalia EsperanticeRecensere

  • Ĉe l' rando de abismo, eseoj.
  • (cum Maruzzi) Hrvatsko-srpski esperantski rječnik, Zagrabiae, Sudslava Esperanto-Servo, [1924]. 133 p.

ConversionesRecensere

  • Aŭtuna Vespero domni Ogrizoviĉ,
  • Pangea domni Herzog
  • Tragedio en Universo
  • Cezaro domni Jeluŝiĉ.

RecensionesRecensere

  • El la vivo, Vesna Skaljer-Race, recensuit Iioannes Rotković. - Singiduni : Skaljer-Race, 1977.
  • Noveloj kaj skizoj de jugoslavia filologino-esperantistino, en formo de fotorememoroj el propra vivo.[1]

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Josip Pleadin: Biografia leksikono de kroatiaj esperantistoj, 2002, p.131 (cum photographia)

Nexus externiRecensere