Ioannes Robertus Gislenus Caimo, natus Bruxellis die 20 Aprilis 1711 vitaque functus Brugis die 22 Decembris 1775, fuit sedecimus episcopus Brugensis.

Wikidata Ioannes Robertus Gislenus Caimo
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Robertus Gislenus Caimo: imago
Ioannes Robertus Gislenus Caimo: imago
Nativitas: 20 Aprilis 1711; Bruxellae
Obitus: 22 Decembris 1775; Brugae
Patria: Belgium Austriacum

Insignia heraldica

Ioannes Robertus Gislenus Caimo: insigne
Ioannes Robertus Gislenus Caimo: insigne

Natus erat nobili loco, eius gens oriunda ab urbe Mediolano fuit identidem recepta inter patricios Bruxellenses quippe quae oriunda esset a Septem Nobilibus Familiis.

Didicit primum in collegio Montis Hannoniae, postea in Collegio Sanctae Trinitatis Lovanii, qua in urbe, studiis perfectis in Studio Generali Lovaniensi, licentiatus evadit in utroque iure anno 1738, annoque 1743 inter doctores sacrae theologiae adeptus est.

Iam anno 1735 sacerdotio auctus erat.

Ab anno 1741 factus est professor.

Bis honoratus est munere rectoris annis 1745 et 1753.