Ioannes Helms (natus die 8 Novembris 1828 Sørbymagle in provincia Selandiae; mortuus die 4 Decembris 1895 Hafniae) fuit scriptor et grammaticus Danicus. Anno 1856 Annam Sophiam Hansen in matrimonium duxit. Nostris diebus maxime notus est propter cantilenam Jeg elsker de grønne lunde. Frater maiore natus fuit presbyter et archaeologus Iacobus Helms.

Ioannes Helms, scriptor et ludimagister Danicus
 
Fanum Sørbymagle in vico ubi natus est Helms

Absolutorio scholastico anno 1847 Hillerød in Selandia accepto philologiae in Universitate Hafniensi studebat; ab anno autem 1850 in Primo bello Slesvicensi bellavit. Anno autem 1856 candidatus philologiae factus est et usque mensem Februarium 1864 magister in Schola cathedrali Sliasvigis fuit ubi lingua Theodisca instructum est. Dimissio fiebat quando acies a Fortificatione Danorum (Dannevirke, hodie in Slesvico-Holsatia) retractae sunt. Ad fugam officialium Danicorum plurium praecipitem in septentrionem aggregabatur. Profectum est circumitione trans Hamburgum et Rostochium unde navigium Suecicum viros Ystadium transportavit. De itinere isto postea narratum est in opere Nogle Erindringer fra de sidste Dage i Slesvig, i Januar og Februar 1864.

In mythistoria Paa Feltvagten og spøgelseshistorien Skilderhuset res in bello gestas descripsit antequam operam daret in seminario Den Haderslevske Skole Esbjerg in Iutlandia. Die 12 Octobris 1867 Martinus Hammerich scriptor atque inspector scholasticus eum rectorem ludorum Borgerdydskolen in Hafniensi tribu Christianshavn instituit; anno 1887 in iubilaeo fundationis centesimo sollemniter professor titularis proclamatus est. Anno 1895 rector ei succedens fuit gener Christophorus Leuning.

Inter discipulos fuerunt e.g E. Skovgaard-Petersen, fundator gymnasii Rungsted ad Sundicum fretum, Carolus Aemilius Jensen (auctor operis Arbejdernes Almanak - pro politicis causis ante absolutorium scholam relicturus) et Franciscus Petrus Theodericus Henningsen qui librum eius Soldaterliv i ... imaginibus auxit et ibi pictura classem suam aeternavit. Anno 1892 electus est in consilium urbanum Hafniae.

Helms tempore universitario fabulationes delectabiles pepigerat, e.g. En svensk Konstabel fra Sverrig et Jeg elsker de grønne lunde (de constitutionis festo iucundo anno 1873 in Castello Hermitagii celebrato). Praeterea etiam dramata plura exaravit.

Opera quae edidit Helms

recensere
  • 1859: "Nogle Vers"
  • 1866: "Et Par Digte og Viser"
  • 1878: "Et ungt Menneske"
  • 1883: "Soldaterliv i Krig og Fred for en Menneskealder siden"
  • 1887: "Borgerdydskolen paa Kristianshavn i dens Barndom og Ungdom. 1787-1837"
  • 1888: "Fortællinger og Digte, Sange og Viser"
  • 1893: "Grib, Fortælling fra Kulsvierlandet i Kapertiden"

Bibliographia

recensere
  • Leif Ludwig Albertsen: "Jeg elsker de grønne Lunde". In: Danske Studier, 1968, pp. 120-25.

Nexus externi

recensere