Ioannes Comnenus (tzelepes)

Ioannes Comnenus titulo tzelepes notus (Graece Ἰωάννης Κομνηνὸς τζελέπης; floruit saeculo XII medio) fuit nobilis Byzantinus e familia Comnenorum. Fuit filius Isaacii Comneni sebastocratoris quem ex uxore Irena genuit. Ioannes ex uxore quadam, nomine ignoto, genuit filium Isaacium Comnenum (anno 1184 suppliciis interfectum); postea anno 1040 fidem Islamicam accepit et in matrimonium duxit filiam Masut I, sororem Clitzasthlan II. Filius seu nepos Ioannis Comneni fuit, si traditionibus Turcicis credimus, Süleyman Şah, cuius nepos fuit Osman I Ottomanorum proavus.

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 84