Ioannes Baptista Brady
Ioannes Baptista Brady, vulgo Seán Baptist Brady (die 16 Augusti 1939 in vico Drumcalpin prope Laragh comitatus Cavanensis) fuit a die 13 Decembris 1994 usque in annum 2014 archiepiscopus Armachanus et primas Ecclesiae Catholicae Romanae in Hibernia. Sententia eius est Iesum Christum cognoscere (ex Ioan. 17:3).
Ioannes Baptista Brady Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
Archiepiscopus Armachanus | |
titulus Sanctorum Quirici et Iulittae | |
Natus | 16 Augusti 1939 |
presbyter ordinatus | 22 Februarii 1964 |
episcopus nominatus | 13 Decembris 1994 |
episcopus consacratus | 19 Februarii 1995 |
Cardinalis promulgatus | 24 Novembris 2007 |
a papa | Benedicto XVI |
Ioannes Baptista Brady in Hibernia educatus est in Collegio Sancti Patricii apud Manutiam, deinde Romae eruditus apud Collegium Hibernorum et in Laterano. In Hiberniam reditus magister scholarum meruit, sed postea Romae ab anno 1980 rector vicarius et ab 1987 usque ad 1993 rector collegii Hibernorum. Die 24 Novembris 2007 papa Benedictus XVI Brady cardinalem presbyterum creavit titulo Sanctorum Quirici et Iulittae. Conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit. Officium ob annum quintum et septuagesimum attinctum mense Augusto 2014 abnegavit. Papa Franciscus successorem confirmavit Edmundum Martin futurum esse.
Nexus externi
recensere- "Brady Card. Seán Baptist" apud Sala stampa della Santa Sede (situs Curiae Romanae diurnariis destinatus) (Italiane)
- "Seán Baptist Cardinal Brady" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- "Brady, Seán Baptist" e The Cardinals of the Holy Roman Church (situs a Salvatore Miranda elaboratus apud Bibliothecas FIU) (Anglice)
- Pagina officialis archidioecesis Armachani (Anglice)
- "Vatican accepts resignation of Cardinal Seán Brady, leader of Catholic Church in Ireland" apud BBC News (8 Septembris 2014)