Ioannes Baluanus

cardinalis
Wikidata-logo.svg Ioannes Baluanus
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Baluanus: imago
Nativitas: 1422; Ingla
Obitus: 5 Octobris 1491; Ripatransonis
Patria: Francia

Officium

Officium: Grand Almoner of France, Ordines Cardinalium, Ordines Cardinalium, Episcopus dioecesanus, Episcopus dioecesanus, Episcopus dioecesanus, Episcopus Catholicus
Munus: presbyter catholicus, politicus

Consociatio

Insignia heraldica

Ioannes Baluanus: insigne

Ioannes Baluanus, vulgo Jean Balue (Inglae in Pictavia natus anno fere 1421; mortuus ad Ripam Transonis mense Octobri 1491), fuit cardinalis et minister regis Ludovici XI qui eum maiestatis causa fere duodecim annos in carcere tenuit.

Alumnus universitatis Andegavensis, clericus ab anno 1457 iuxta episcopum Pictaviensem Iacobum Iuvenalem de Ursinis, ab 1461 iuxta Ioannem de Bella Valle Andegavensem operam dedit cum quo anno insequenti Romam petivit, mox etiam Lutetiam ubi adiuvante Carolo de Meloduno[de] regem Ludovicum XI cognovit. Consiliarius regius anno 1464, episcopus Ebroicensis anno insequenti, cardinalis anno 1467 factus est. Eodem anno iussu papae Paulo II ad dioecesim Andegavensem translatus est, patrono prisco Ioanne de Bella Valle eiecto, fratre Antonio in Ebroicum loco suo inserto. Sed anno 1469 iussu regis propter litteras clam ad Carolum Temerarium ducem Burgundiae missas in castello Lochiarum incarceratus est.

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica • Catholic Hierarchy