Ioanna Joplin
Ioanna Lyn Joplin (vulgo Janis Lyn Joplin ; nata die 19 Ianuarii 1943 in Portu Arthuri apud Beaumont Texiae, mortua die 4 Octobris 1970 Ruscisilvae) erat Americana cantatrix Blues. Illam optimam albi coloris cantatricem in isto genere musicae rock fuisse ferunt.
Obitus: 4 Octobris 1970; Ruscisilva
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Janis Lyn Joplin
Familia
Coniunx: no value
Memoria
Vita
recensereAnno 1962 inscripta est tamquam scholastica in studiorum universitate Austinopolitana ubi ante coetus fautorum musicae popularis modernae cantare solita est. Captavit eam genus vivendi liberum et haud burgense illorum, qui generationi Beat sese inserti erant. Anno 1963 domna Joplin commigravit in eorum caput Franciscopolim in Californiam, qua in urbe pecuniam fecit diversis muneribus inferioribus sed interdum etiam parvis concentibus. Post errores excitantes revenit anno 1966 Franciscopolim, cuius tribus Haight Ashbury centrum contraculturae annorum 1960 factus est. Iste cultus influxum magnum in musicam quoque habuit. Domna Joplin cantatrix princeps catervae "Big Brother & The Holding Company" facta est, quae anno 1967 post spectabulum famosissimum "Monterey Pop Festival", quod vocatur, omnibus bene cognita est.
Cum phonodiscus praetitulatus Cheap Thrills anno 1968 palmam in Americano indice successuum musicorum tulisset, cantatrix catervam reliquit. Erat in eius animo habere sibi catervam meliorem: quae orta sibi nomen "Kozmic Blues Band" dedit primo quod postea in "The Full Tilt Boogie Band" mutatum est. Prima carminum collectio Ioanna Joplin sola cantante titulum habuit I Got Dem Ol’kozmic Blues Again Mama; aperuit anno 1969, in indice successum vicem quintam obtinuit et eius speciminum pluries decies centena milia vendita sunt.
Character
recensereIoanna Joplin illustris facta est fama accipienda laborans. Sequebantur alcoholismus et abusus psychedelicorum. Artifex, cui vox unica ecstaticaque fuit, mortua est in xenodochii diaeta Ruscisilvae cum nimium heroini sumpsisset. Tunc in conficiendis collectionibus praetitulatis Pearl operam navabat. Quae post mortem anno 1971 publicatae sunt et cantus plures excitantes sicut Me and Bobby McGee, Move Over und Cry Baby habent.
Eius vita excessiva necnon mors praecox famam porro augeri fecit, uti visum est etiam in Iacobo Hendrix sive Iacobo Morrison fabulis multis additis.
Bibliographia
recensere- Ellis Amburn: Pearl. The obsessions and passions of Janis Joplin; a portrait. Warner Books, Neoeboraci 1995, ISBN 0-7515-0856-X.
- Gottfried Blumenstein: Janis Joplin. Biographie einer Rocksängerin. Musikverlag Lied der Zeit, Berolini 1988, ISBN 3-7332-0040-3.
- Axel von Cossart (ed.): Janis Joplin. Revolte, Musik, Legende. Voco-Edition, Agrippinae 1991, ISBN 3-926566-00-0.
- David Dalton: Piece of My Heart. A portrait of Janis Joplin. Da Capo Press, Neoeboraci 1991, ISBN 0-306-80446-8.
- Thomas Dittrich: Janis Joplin. Asche ins Meer. In: Siegfried Schmidt-Joos (ed): Am Ende des Regenbogens. Judy Garland, Billie Holiday, Edith Piaf, Janis Joplin. Ullstein, Francofurti 1985, ISBN 3-548-36516-7.
- Alice Echols: Janis Joplin. Piece of My Heart; die Biographie. Fischer, Francofurti 2003, ISBN 3-596-15435-9.
- Myra Friedman: Die Story von Janis Joplin. („Buried Alive“). Hannibal-Verlag, St. Andrä-Wördern 2002, ISBN 3-85445-169-5.
- Heinz Geuen: Janis Joplin. Hemmungslos das Leben spüren. 2. Auflage. Econ Ullstein List Verlag, Monaci 2001, ISBN 3-548-60185-5.
- George-Warren, Holly: Janis Joplin - Nothing left to lose; die Biographie, München : Droemer, 2019, ISBN 978-3-426-27730-0.
- Laura Joplin (Janis’ Schwester): Love, Janis. Ein wildes kurzes Leben; Biographie mit unveröffentlichten Briefen. Heyne, Monaci 1995, ISBN 3-453-09207-4.
- Deborah Landau: Janis Joplin. Her life and times. Warner Books, Neoeboraci 1974.
- Ingeborg Schober: Janis Joplin. Dtv, Monaci, 2002, ISBN 3-423-31065-0.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannam Joplin spectant. |