Sancta Ioanna Franciae, nata Novigenti Regis die 23 Aprilis 1464 et mortua Avarici die 4 Februarii 1505, fuit regina Franciae ut uxor Ludovici XII cui anno 1476 nupsit. Filia regis Ludovici XI et reginae Carlotae Sabaudiae erat.

Wikidata Ioanna Franciae
Res apud Vicidata repertae:
Ioanna Franciae: imago
Ioanna Franciae: imago
Nativitas: 23 Aprilis 1464; Novigentum Regis
Obitus: 4 Februarii 1505; Avaricum Biturigum
Patria: Francia

Familia

Genitores: Ludovicus XI; Charlotte of Savoy
Coniunx: Ludovicus XII
Familia: Domus Valesia

Memoria

Sepultura: Avaricum Biturigum
Sanctus, sanctus (feriae die 4 Februarii)

Insignia heraldica

Ioanna Franciae: insigne
Ioanna Franciae: insigne

Matrimonium ob consanguinitatem nullum fuisse anno 1498 statutum est sed vera divortii causa fuit quod rex, quem Ludovicus XI, eius stirpem exstincturam esse sperans, filiam suam ad partum haud aptam in matrimonium ducere coegerat, infecundo coniugio liberari volebat.

In monasterio Avarici quod condiderat sepulta est.

Beatificata est anno 1743 et canonizata anno 1950.

Bibliographia

recensere
  • Jean-François Drèze, Raison d'État, raison de Dieu : politique et mystique chez Jeanne de France. Lutetiae: Beauchesne, 1991. ISBN 2-7010-1227-9
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!