Impetus in scholam elementariam Robbianam

-5 (magnopere corrigenda) Latinitas huius paginae magnopere corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Impetus in scholam elementariam Robbianam die 24 Maii anno 2022 fuit magnum homicidium per sclopetum striatum apud ludum elementarium Uvaldae in urbe Texiana in Civitatibus Foederatis effectum, quo undeviginti pueri et duae magistrae necati sunt.[1] Tabula commemorationis omnium victimarum iam publicata est.[2] Auctor huius impetus fuit Salvator (vulgo Salvador) Ramos ex Dacota Septentrionali, duodeviginti annos natus, qui a vigilibus necatus est, et tabulas criminum antea non habuerat.[3]

Iosephus Biden, Praeses Civitatum Foederatarum, se rem non iam tolerare posse dixit, et contra caedes sclopetarias et contra mercatores armorum qui securitati publicae obstant agendum esse.[4] Franciscus Papa I rem condemnavit atque vim armorum necessario cohibendam esse dixit.[5]

Et Donaldus Trump, praeses anterior Civitatum Foederatarum, in securitatem scholarum pecuniam potius quam in bellum in Ucraina collocandam esse dixit.[6]