Impetus Turris est regula ludi scaccorum, quae nomen ducit non a calculo Turre, sed a Carolo Turre Repetto, qui fuit Magnus Magister Mexicanus saeculo vicesimo.

Impetus Turris:

1. d4 Ef6
2. Ef3 e6
3. Sg5 ...

Ut patet lusor albus fere semper movet peditem Dominae in sedem d4, Equitem in s. f3 et Sagittiferum in s. g5.

Hodie lusores hanc regulam raro ludunt, cum census partitorum lusorem nigrum saepius superiorem esse monstraverit[1][2][3]. In autem sodalitatibus scaccorum multi adhuc ei utuntur quia placida est et praeceptis rigidis, qui in regulis involutioribus esse solent, caret. Propter hoc interdum vocatur Systema Turris.

Lusores clari qui hac regula usi sunt:

  • Xaverius Tartacoverius (polonice Savielly Tartakower)
  • Boris Basilii Spaschius (russice Boris Vasilievich Spassky)
  • Tigranus Vartani Petri (russice Tigran Vartanovich Petrosian)

Exemplum ludi

recensere
Turre et Lascherio lusoribus, Moscuae anno MCMXXV

Carolus Turris Repettus hac regula Emmanuelem Lascherium (germanice Emanuel Lasker), Magnum Magistrum Germanicum et Victorem Ludorum Omnium Gentium, vicit[4]. Multi adhuc student huic ludo, in quo enim exemplum Vorticis strategematis, qui nihil aliud est quam impetus simul Turris et Sagittiferi, inest.

1. d4 Ef6 2. Ef3 e6 3. Sg5 c5 4. e3 cxd4 5. exd4 Se7 6. Ebd2 d6 7. c3 Ebd7 8. Sd3 b6 9. Ec4 Sb7 10. De2 Dc7 11. O-O O-O 12. Tfe1 Tfe8 13. Tad1 Ef8 14. Sc1 Ed5 15. Eg5 b5 16. Ea3 b4 17. cxb4 Exb4 18. Dh5 Sxg5 19. Sxg5 Exd3 20. Txd3 Da5 21. b4 Df5 22. Tg3 h6 23. Ec4 Dd5 24. Ee3 Db5

Vortex incipit:

25. Sf6! Dxh5 26. Txg7+ Rh8 27. Txf7+ Rg8 28. Tg7+ Rh8 29. Txb7+ Rg8 30. Tg7+ Rh8 31. Tg5+ Rh7 32. Txh5 Rg6 33. Th3 Rxf6 34. Txh6+ Rg5 35. Th3 Teb8 36. Tg3+ Rf6 37. Tf3+ Rg6 38. a3 a5 39. bxa5 Txa5 40. Ec4 Td5 41. Tf4 Ed7 42. Txe6+ Rg5 43. g3 1-0



Bibliographia

recensere
  1. "Torre Attack: Tartakower variation (D03)". Chessgames.com. Retrieved 2016-03-09.
  2. "Torre Attack: Queen's Pawn Game (A46)". Chessgames.com. Retrieved 2016-03-09.
  3. "Torre Attack: King's Indian Defence (A48)". Chessgames.com. Retrieved 2016-03-09.
  4. "Carlos Torre Repetto vs Emanuel Lasker, Moscow (1925)". Chessgames.com. Retrieved 2016-03-09.