Aperire sectionem principem
Promenade des Anglais, locus calamitatis

Impetus Nicaenus anni 2016 fuit incursio subita autoplaustri Nicaeae 14 Iulii 2016 in turbam hominum facta, qui diem nationalem Franciae celebrantes spectaculum pyrotechnicum adspexerant. Quo impetu plus 84 homines perierunt.

Explicatio eventiRecensere

 
Iter autoplaustri infesti

Sero vespere diei 14 Iulii 2016 circiter hora vicesima altera cum semihora (22:30), post finitum spectaculum pyrotechnicum, auriga autoplaustri albi subitam incursionem in turbam hominum in via Promenade des Anglais coactam fecit.[1] Auctor huius facinoris terrifici, homo Tunisiensi genere natus, cum in biocolytas sclopetare coepisset, interfectus est.

Franciscus Hollande, praeses rei publicae Franciae, tempus periculi publici extendere decrevit.

NotaeRecensere

  1. Le Monde 14-15.07.2016.

Nexus internusRecensere