Idi Amin, plenius Idi Amin Dada (natus in Koboko anno circiter 1925; Ieddae in Arabia Saudiana die 16 Augusti 2003 mortuus) fuit miles Ugandae princepsque huius civitatis ab anno 1971 usque ad 1979.

Wikidata Idi Amin
Res apud Vicidata repertae:
Idi Amin: imago
Idi Amin: imago
Nativitas: 1925, 30 Maii 1928; Koboko, Kampala
Obitus: 16 Augusti 2003; King Faisal Specialist Hospital and Research Centre
Patria: Uganda, Arabia Saudita, Uganda Protectorate, Uganda

Familia

Coniunx: Sarah Kyolaba

Memoria

Sepultura: Iedda
Idi Amin

In Uganda fuerunt sui mores tam violenti et studiosi (includendo persecutiones in Acholios, Langoos, et alias nationes atque Hinduistos Christianosque) ut hostiae regiminis sui non distincte cognoscuntur. Homines necati aestimantur ab internationali commissione iudicum (International Commission of Jurists) magis quam 80 milia et fortasse circiter 300 milia. Altera aestimatio, facta ab institutis exsulum, adiuvante Amnestia Internationali (Amnesty International), est 500 milium mortuorum.

Idi Amin sibi dedit titulum "Excellens praeses vitae, Feldimperator Al Hadji Doctor Idi Amin, V.C., D.S.O., M.C., dominus omnium bestiarum in orbe terrarum, piscium maris, et victor Imperii Britannici universe et singillatim Ugandae."

Bibliographia

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!