Ibn-ar-Ravandi
Ibn-ar-Ravandi[1] (Persice ابو الحسن احمد بن یحیی بن اسحاق راوندی, Arabice أبو الحسن أحمد بن يحيى بن إسحاق الراوندي, id est Husaini pater Ahmedus Iahiae filius Isaaci filii Ravandita) erat scriptor Arabicus originis Persicae verisimiliter natus in Chorasano anno 827 et mortuus anno 911.
Primo fuit magister sectae Islamicae Mutazilitarum, postea sectae Siiticae. Denique omnes sectas religiosas reprehendit et se cogitationi liberae dedicavit.
Auctor est multorum librorum quibus religiones reiecit. Plurimi librorum perierunt, sed nonnulli nobis parte noti remanent refutationibus ab aliis expositis. Inter quos sunt Refutatio (كتاب الدامق - Kitāb al-Dāmiq, scil. Corani) et Liber Smaragdi (كتاب الزمرد - Kitāb al-Zumurrud, prophetiam reprehendens et Islamum reiciens).
Notae
recensere- ↑ Abulfedae Annales Muslemici, tom. II, Hafniae, anno 1790 (pag. 295 apud Google Books).
Nexus externi
recensere- Mehmet Karabela, IBN AL-RAWANDI,The Oxford Encyclopedia of Philosophy, Science, and Technology in Islam, vol. 1, New York: Oxford University Press, 2014
- Encyclopedia Iranica, "EBN RĀVANDĪ, ABU’l-ḤOSAYN AḤMAD" b. Yaḥyā (d. 910?), Muʿtazilite theologian and “heretic” of Ḵorāsānī origin
- The blinding emerald: Ibn al-Rawandi's 'Kitab al-Zumurrud.'
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |