Ianus Nicius Erythraeus

Scriptor Italicus
(Redirectum de Ianus Nicius Erythreus)

Ianus Nicius Erythraeus (Italice Gian Vittorio Rossi et Giano Nicio Eritreo), Romae anno 1570 natus et ibidem die 13 Novembris anno 1647 mortuus, fuit humanista Italicus. Litteris Latinis in Collegio Romano studuit et ius in Studio Urbis. Ab anno 1610 cardinalis Andrea Peretti a secretis fuit. Post mortem eius anno 1628 Ianiculi in parva casa habitabat, ubi amici eius Alexander Tassoni, Leo Allatius, Gabriel Naudé et Alexander VII (tum nondum Papa, quem Erythraeus Tyrrhenum in libris suis appellat) eum saepe visitabant. Opus Erythraei notissimum Pinacotheca est, litterarum Italicarum historia prima. Eudemiae libri decem et dialogi Erythraei opera satyrica a multis laudata sunt.

Wikidata Ianus Nicius Erythraeus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1577; Roma
Obitus: 13 Novembris 1647; Roma

De Erythraeo

recensere
  • Luigi Gerboni, Un umanista nel Seicento : Giano Nicio Eritreo : studio biografico critico, Civatate Castelli, 1899.
  • Aikin, John (1813). "Rossi, Gian-Vittorio" in General biography: or, Lives, critical and historical, of the most eminent persons of all ages, countries, conditions, and professions,, Vol. 8, pp. 626–627.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • • Teuchos