Iacobus a Voragine

archiepiscopus catholicus
(Redirectum de Iacobus de Voragine)

Iacobus a Voragine sive Iacobus de Voragine (natus circum annum 1230 Voragine prope Genuam; mortuus anno 1298 Genuae) fuit monachus Ordinis Praedicatorum, archiepiscopus Genuae, auctor.

Wikidata Iacobus a Voragine
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus a Voragine: imago
Iacobus a Voragine: imago
Nativitas: 1228; Vorago
Obitus: Iulius 1298; Genua
Nomen nativum: Jacopo de Fazio

Memoria

Sepultura: San Domenico
Beatus (feriae die 13 Iulii)
Legenda aurea

Natus Voragine, in oppido parvo prope Genuam civitatem, sextum decimum annum aetatis agens in Ordinem Praedicatorum intravit.

Inter annos 1263 et 1298 praeclarum confecit opus Latinum. Quae postea Legenda aurea nominabatur. Est conlectio virorum sanctorum anni ecclesiae. Eminentissima operis sunt verba simplicia, quae propria legenda sunt.

Scripsit etiam tres conlectiones sermonum: Sermones Quadragesimales (ed. G. P. Maggioni, 2005), Sermones de Sanctis et Sermones de Tempore.

Anno 1292 archiepiscopus Genuae creatus; ibi obdormivit anno 1298.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art • Catholic Hierarchy
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Legendam Auream spectant.