Iacobus Sinapius sive vulgo Jakub Horcičký de Tepenec (verbum Horcičký significat sinapi), natus anno 1575, in Bohoemia et mortuus in vico Mělník anno 1622, erat medicus, pharmacopoeus et hermetista natione Bohemus.

Iacobus Sinapius, imago incisa. Videtur etiam insigne heraldicum eius : bracchium ferratum exiens de parte sinistra scuti gestans signum Hermetis

Fuit medicus Rudolphi II imperatoris Romanorum.

Ut apparet ex eius insigni heraldico, quod est bracchium ferratum exiens de parte sinistra scuti gestans signum Hermetis, hermetista erat, ut maior pars eorum qui in curia Rudolphi Imperatoris versabantur.

Videtur inter possessores famosi Codicis Voynich fuisse.

Natus in misera familia, factus est adhuc infans sublingio in coquina Seminarii Iesuitarum. Propter signa intelligentiae monstrata, valuit in seminario Iesuitarum Český Krumlov educari.

Deinde factus est herbarius et pharmacopoeus Collegii Clementini Pragensis.

Anno 1600 factus est rector collegii Iesuitarum urbis Neuhaus.

Famosa "Aqua sinapis"

recensere

Tunc temporis famam et divitiam acquisivit inveniendo, fabricando, vendendo potionem ut remedium universale cui dedit nomen quod est "Aqua sinapis" quae erat similis aquae quae nunc dicitur Aqua Coloniensis[1]. Eius fama usque ad curiam imperatoris Rodolphi II se propagavit. Attractus est ad curiam apud imperatorem, virum credulum, quem aqua sua mirifica sanavit.

Post haec, receptus est anno 1608 inter nobiles et factus est Dominus de Tepenec.

Finis vitae

recensere

Sed post defenestrationem Pragensem, novi moderatores hostiles imperatori eum in carcerem mittunt et postea in exilium. Sed post victoriam exercituum catholicorum in proelio Montis Albi redintegravit patriam.

  1. Transactions of the College of Physicians of Philadelphia, 1921, p. 422 : "He (Sinapius) invented a prototype of eau de cologne, calling it aqua sinapis, which was used as a universal remedy. The aqua sinapis brought him such wealth that he was able to and did lend the Emperor enormous sums of money".

Nexus interni

Nexus externi

recensere