Aperire sectionem principem

Iacobus Bonfrerius sive Jacques Bonfrère, natus die 12 Aprilis 1573 in Dinant et mortuus die 9 Maii 1642 Turnaci, fuit philosophus et theologus romano-catholicus.

Docuit philosophiam et theologiam et linguam Hebraicam. Ad complures libros Testamenti Veteris scripsit commentationes; edere etiam curavit librum Graecum Eusebii Pamphili, Latine ab Hieronymo versum, cuius titulus est Onomasticon urbium et locorum sacrae scripturae.[1]

NotaeRecensere

  1. "Eusèbe (Pamphile)" in F. X. Feller, Dictionnaire historique vol. 6 (Lutetiae, 1827) (pp. 441-443 apud Google Books)