Inscriptio Dipyli
Inscriptio Dipyli (siglo IG I2 919) est fragmentum carminis in antiquo vase circiter anno 740 a.C.n. scripti, unum ex primis exemplaribus litterarum Graecarum. Vas, seu potius οἰνοχόη (trulla vinaria), anno 1871 Athenis prope Dipylon excavatum est. Nunc in Museo archaeologico nationali Athenarum conservatur.
De scripto
recensereQuamquam ultimae litterae indistincta sunt, primae triginta novem litterae facilius leguntur:
ΗΟΣΝΥΝΟΡΧΕΣΤΟΝΠΑΝΤΟΝΑΤΑΛΟΤΑΤΑΠΑΙΖΕΙΤΟΤΟ
Ex quibus sex verba deduci possunt, quae hexametrum formant:
ΗΟΣ ΝΥΝ ΟΡΧΕΣΤΟΝ ΠΑΝΤΟΝ ΑΤΑΛΟΤΑΤΑ ΠΑΙΖΕΙ
ὃς νῦν | ὀρχη|στῶν πάν|των ἀτα|λώτατα | παίζει
Qui nunc saltatorum omnium mollissime ludit…
Ultimis litteris multae dantur interpretationes. Barry Powell, Annam Jeffery sequens, initium abecedarii tironis legit:[1]
το͂ [=τοῦ] τόδε K M M N N
eius hoc [vas]… K M M N N
Merle K. Langdon autem theoriam abecedarii negat et legit "τοτο δεκαν μιν = hoc accipere eum [peto]" (id est, "hoc accipiat").[2].
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad inscriptionem Dipyli spectant (National Archaeological Museum of Athens 192, Dipylon oinochoe NAMA 192). |
- Versio scripti et imago in Bibliotheca Augustana
- Scriptum in Epigraphical database Instituti humanitatis Packard