I, Robot (Latine Ego, robotum) est liber de scientia ficticia qui novem colligit fabulas de robotis, a Russico-Americano auctore Isaaco Asimov scriptus. Fabulae primum in periodicis editae sunt, collectio autem anno 1950 ab editore Gnome Press. Liber inter praeclaros de scientia ficticia numeratur et fundamentum habetur generis.

Argumentum

recensere

Pertractant fabulae plurimum robotorum rationem vimque cogitationis, per cerebra obtentas positronica ab hominibus inventa, et quomodo robotorum adventus vitam mutaverit hominum. His in fabulis illae tres leges robotorum, ab Asimov inventae, magni momenti sunt.

Praebentur fabulae ut diurnario postulanti narratae a Susanna Calvin, robotorum psychologiae perita, quae ab initio roboticae progressum conspexit cum operam daret apud U.S. Robots & Mechanical Men Corp. Praeter praefationem novem colliguntur fabulae:

  • "Robbie"
  • "Runaround"
  • "Reason"
  • "Catch that Rabbit"
  • "Liar!"
  • "Little Lost Robot"
  • "Escape!"
  • "Evidence"
  • "The Evitable Conflict"

Pelliculae

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam I, Robot (pellicula).

Pelliculae quaedam e singulis fabulis tractae sunt. Anno 2004 pellicula eodem titulo I, Robot producta est, Alexandro Proyas moderatore, quae de fabulis collectionis cunctis procedit quamvis ipsa fabulam demum novam narret.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad I, Robot spectant.
 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!