Hydraotes (Graece Ὑδραώτης, nunc Hindice रावी, Pengabice ਰਾਵੀ, Urdu راوی) est flumen Indiae (civitatum Himācala Pradeśa et Pengabi) et Pakistaniae, quinque fluminum Pengabi unum. In montibus Himalaiis incipit, longitudinis circa 720 chm est et in Acesinem influit. Chamba et Lahorium urbes ad Hydraotem hodie sitae sunt.

Hydraotes
Hydraotes prope Chambam urbem
Longitudo 720 chm
Area ex qua aqua affluit 11 015 (prope Baioki) chm²
Principium Himalaia
Ostium Acesines
Regio India,
Pakistania

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 30°37′16″N 71°49′40″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Encyclopædia Britannica