Bancocum per horam auream visum

Hora aurea in photographiá, aliquando hora magica appellata (praecipue in cinematographiá) est prima et ultima lucis diei hora,[1] cum propria res photographica ob qualitatem lucis efficitur.

Terentius Malick, director pellicularum, horam auream in pelliculis Days of Heaven (Singleton 2000:176) et The New World adhibuit, quam etiam Stanleius Kubrick, director pellicularum, in Full Metal Jacket et aliis pelliculis adhibuit.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Fontes inter se discrepant de definitione horae aureae et horae magicae. Alii (Lynch-Johnt et Perkins 2008:68) horam auream habent tempus cum Sol est prope sed supra orbem finientem; alii (Singleton 2000:176), tempus "inter casum solis et obscuritatis," cum Sol infra orbem finientem stat, h.e., crepusculo. Proprietas lucis per crepusculum maxime a tempore variatur cum Sol super orbem finientem stat, aliquando hora caerulea appellato.

BibliographiaRecensere

  • Bermingham, Alanus. 2003. Location Lighting for Television. Bostoniae: Focal Press. ISBN 9780240519371.
  • Lynch, David K., et Gulielmus Livingston. 1995. Color and Light in Nature. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521468361.
  • Lynch-Johnt, Barbara A., et Michelle Perkins. 2008. Illustrated Dictionary of Photography: The Professional's Guide to Terms and Techniques. Buffali Novi Eboraci: Amherst Media, Inc. ISBN 1584282223.
  • Singleton, Radulphus S., et Iacobus A. Conrad. 2000. Filmmaker's Dictionary. Ed. 2a, ed. Janna Wong Healy. Hollywood Californiae: Lone Eagle Publishing Company. ISBN 1580650228.
  • Thomas, Woodlief, ed. 1973. SPSE Handbook of Photographic Science and Engineering. Novi Eboraci: John Wiley and Sons. ISBN 0471818801.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Horam auream spectant (Golden hour, Golden hour (photography)).
  Haec stipula ad photographiam spectat. Amplifica, si potes!