Historia pistoris Cisti
Historia pistoris Cisti a Ioanne Boccacio anno fere 1350 in serie fabularum cuius titulus est Decamerone narrata est.
Fabula secunda diei sexti, a Pampinea narrata, historiam evolvit pistoris Cisti Florentini, qui e munere suo divitissimus fit. Vina optima bibere solebat quae in cellare suo coacervaverat. Vicinum Rogerium Spini, papae Bonifacii VIII amicum et argentarium, haec vina ad gustandum offerre voluit, sed talem hominem ad mensam suam convitare non ausus est. In via igitur iuxta pistrinam cotidie sedebat ientaculumque e pane vinoque excellenti se sumere ostentabat; quod bis vel ter visum Rogerius Spini ad forum progrediens, "Quale," inquit, "vinum, vicine?" Cui pistor, "Optimum est," respondit. "Sed quomodo te de ea re certiorem faciam nisi tu ipse degustare consentias?"