Hieronymus Theisen
Hieronymus Theisen OSB (natus die 30 Decembris 1930 in oppido Loyal, Visconsinia, Civitates Foederatae Americae – obiit Romae die 11 Septembris 1995) fuit octavus abbas abbatiae Sancti Ioannis Baptistae in Collegeville ac septimus Abbas Primas Confoederationis Benedictinae, abbas Sancti Anselmi de Urbe et Magnus Cancellarius Pontificii Athenaei Anselmiani.
Hieronymus die 11 Iulii 1952 vota monastica in abbatia S. Ioannis Baptistae de Collegeville professus est ac deinde, studiis theologicis in Pontificio Athenaeo Sancti Anselmi de Urbe absolutis, die 28 Iulii 1957 sacerdotio auctus est.
Anno vero 1966 ab Athenaeo Anselmiano Doctor in theologia renuntiatus, mox in seminario monasterii sui iunioribus instituendis incubuit necnon ad alia munera academica obeunda nomotheta est.
Die 22 Augusti 1979 abbatiae de Collegeville abbas electus ac die 19 Octobris eiusdem anni benedictus, tredecim annos fratribus suis praefuit. A congressu denique Abbatum die 19 Septembris 1992 designatus est septimus Abbas Primas Confoederationis Benedictinae, sed tribus annis post correptus est repentina at non improvisa morte, Romae apud S. Anselmum, die 11 Septembris 1995, et in monasterio professionis suae apud Collegeville die 18 Septembris eiusdem anni sepultus est.