Hesel est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis. Ab anno 1972 Hesel cum aliis communibus ad commune generale eiusdem nominis se coniunxit. Caput et sedes administrationis aliorum communium est. Ad Hesel commune etiam vici Beningafehn, Kleinhesel, Kiefeld, Hasselt, Stikelkamp, Heseler Hörn atque Neuemoor pertinent.

Wikidata Hesel
Res apud Vicidata repertae:
Hesel: insigne
Hesel: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°18′0″N 7°36′0″E
Numerus incolarum: 4 793
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Hesel, Circulus Lerensis

Geographia

Superficies: 43.99 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Hesel: situs
Hesel: situs
Vetus statio postalis in Hesel sita
Ecclesia Sancti Luidgeri in Hesel

Historia

recensere

Circa annum 900 Hesel primum in actis Monasterii Werden descriptum est. Deinde pars Frisiae Orientalis fuit. Tum (1744 - 1806) haec regio ad Borussiam pertinuit. Anno 1761 regio a copiis Francicis petebatur. Hesel ab anno 1806 deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Firrel Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Hesel ad circulum Lerensem pertinet et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugientes in hac regione novam patriam invenerunt. Quarta pars hominum tum fugitivi fuerunt. Anno 1972 Hesel cum communibus Brinkum, Firrel, Holtland, Neukamperfehn atque Schwerinsdorf ad commune generale Hesel se coniunxit[1].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hesel spectant.