Heribertus (Theod. Herbert) Schmalstieg (natus die 8 Iunii 1943 Hannoverae) vir publicus Theodiscus est sodalis factionis SPD est.

Heribertus Schmalstieg

Iuventus et munus

recensere

Postquam scholam finivit, Schmalstieg tirocinium argentarii apud aerarium comparsorum Hannoverae fecit et deinde ibi operam dedit.

Schmalstieg uxorem duxit atque duos liberos habet.

Cursus honorum

recensere

Anno 1960 Schmalstieg ad factionem SPD accessit et ab anno 1968 consiliarius urbis Hannoverae fuit. Die 26 Ianuarii 1972 magister civium superior patriae urbis electus est - tum minimus natus urbis magister superior Germaniae. Quem magistratum ad usque 1 Novembris 2006 administravit - diutissime omnium urbis magistrorum. Tum Stephanus Weil eius successor electus est. Annis 1986 - 1989 praeses Dietae Urbium Germaniae erat.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Heribertus Schmalstieg spectant.