Annia Cupressenia Herennia Etruscilla (nescimus quando nata sit, tamen habemus pro certo eam mortuam post annum 253 esse) Augusta (249 - 253) Imperii Romanorum, uxor imperatoris Deci materque Herenni Etrusci et Hostiliani Augustorum fuit.

Wikidata Herennia Cupressenia Etruscilla
Res apud Vicidata repertae:
Herennia Cupressenia Etruscilla: imago
Herennia Cupressenia Etruscilla: imago
Nativitas: 3. saeculum;
Obitus: 251; Roma
Patria: Roma antiqua

Familia

Coniunx: Decius
Proles: Hostilianus, Herennius Etruscus, Messia Decia

Pauca nota nobis de vita Herenniae sunt, ut de ceteris aliis uxoribus principum viventibus saeculo tertio. Verisimile est eam ex genere senatorio esse natam. Ubi Decius et Herennius profligati confectique proelio apud Abrittum sunt anno 251, Herennia regni procurationem in locum filii Hostiliani, qui ad usque mensem Novembrem eodem anno regnavit, cepit. Nomen Augustae retinuit etiam regnante Treboniano Gallo atque nummi eam effingentes usque ad annum 253 cusi sunt.

Nexus interni

Nexus externi

recensere